

Esdrae Liber Primus*
Caput 6: Versus 22
Et fecerunt solemnitatem.[ID., ibid.]Potest hoc in loco celebratio paschae ad tempus nostrae resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat.Septem diebus.Quia per omne saeculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed aeterna resurrectionis virtute devicit.In laetitia.Haec est enim maxima nunc et in futuro justorum laetitia, perfectum esse opus justitiae vel Ecclesiae, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianae religionis pacem per mundum.